monumenta.ch > Plinius > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 32, 7
{II} Quid? non et sine hoc exemplo per se satis esset ex eodem mari torpedo? etiam procul et e longinquo, vel si hasta virgave attingatur, quamvis praevalidos lacertos torpescere, quamlibet ad cursum veloces alligari pedes? quod si necesse habemus fateri hoc exemplo esse vim aliquam, quae odore tantum et quadam aura corporis sui adficiat membra, quid non de remediorum omnium momentis sperandum est?